- DELPHINATUS
- I.DELPHINATUSnomen dignitatis in Gallia, quâ donabantur olim Comites Viennenses; co quod complures ex iis, qui primo Comitatum hunc possederant, hoc nomine appellarentur. Hinc inter Ducatus, Marchionatus, Comitatus, Principatus, Viccomitatus, et Baronias, Delphinatum quoque posuêre Raynaudus et Rosentallus. In Charta A. C. 1285. apud Duchesnium: in horum Comitum Stemmate, occurrit Andreas quondam Delphinus Viennensis et Albonis Comes: a quo complures alii, Humbertus, Ioh. Guigo et Humbertus II. eadem dignitate donati leguntur. Quorum postremus quâ occasione et conditione Galliae Regi Principatum suum donaverit, diximus suo loco. vide quoque Dionys. Salvagn. Boiss. de Usu Feud. c. 1. et hîc infrâ.II.DELPHINATUSprovincia Galliae celeberrima, ad Mirid. adhaeret Provinciae, ad Septentr. Sabaudiae et territorio Bressiae, interfluente Rhodano: Ad Occ. Rhodanus fluv. est, quo dividitur ab Occitania, et Lugdunensi prov. quâ Or. conregionalia iacent Pedemontium et Sabaudia: lat. 43. 46. long. 26. 29. nomen illi volunt ab Castello Delphîni. Hîc floruêrunt olim praeter Allobroges, Viennenses, Caturiges, Ebrodunenses, Segalauni, Valentini, Vocontii, Deenses, Gratianopolitani, Tricastini, Wapincenses, et Brannovii. Provincia haec non armis Coronae Franciae parta, sed amicitiae vinculo eidem annexa fuit, absque subiectione tamen et servitute, eaqueve conditione, ut nullo apanagii iure, ulli regis Franciae filio, quam Primogenito, qui propterea Delphini nomen gestaret, dari possit: hoc ita sapienter cautum provisumqueve fuit ab Humberto Delphino Viennensi, ex eius Consiliariorum auctoritate, qui hanc pulchram provinciam, hereditatis divisione in partes discerpi nolebant, vulgo Dauphine. Metel. Merula. Eius primaria urbs est Gratianopolis. Episc. et Parlamenti sedes, ad Isaram fluv. Historia paulo fusius sic habet: Provincia haec er pluribus statibus, post Regnum Burg. destructum, reunitis constat: Cum tit. Comit. primo: Sub Guidone, circa A. C. 889. cuius successores omnes idem habuêre nomen, et Comites Albonenses ac Gratianopolitani antiquitus, ex in Comites Viennenses, postquam Bertoldus Zeringhius iure suo in hanc urbem cessisset Guidoni VIII. dicti sunt. Guido VII. cogn. Senior, Delphini nomen assumpsit, cuive posteri id primo familiae, dein diguitatis, tandem totius Provinciae nomen fecêre. Beatrix Delphina, filia unica Guidonis VIII. Soror Guid. IX. sine prole defuncti, nupsit Hugoni III. Burg. D. ex Gallorum Regio sanguine, A. C. 1194. quorum fil. Andreas II. Guidonis X. et Delphini nomine sumpto, nomen insigniaqueve Burgundica omisit. Ex huius fil. Guidone XI. nata Anna Delphina nupsit Humberto Turrio, quorum nepos Guido XII. cui improli frater Humbertus II. successit, qui, cum filium infantem, cum quo ad fenestram luserat, infelici casu e manibus amisisset, herede destitutus, Philippo Valesio, iis conditionibus, Principatum donavit, quae, dictae supra, A.C. 1349. In hac provincia septem admiranda, aliaqueve recenset Chorerius, in hist. huius Provinciae, ut et Guila Canonicus Gratianop. in vita Margaretae, fil. Stephani Comitis Burgundiae, uxoris Guidonis Sen. Sunt illa Turris sine veneno, Mons inaccessus, Fons ardens, Labra et gemmae Sassenagenses, Manna Brigatnina, Antrum Balmense, etc. Vide et Morerium in Diction. Hist. et supra in voce Dalfinatus, nec non Delphinatus, nomen dignit. DELPHINI GALLIAE. Carolus fil. Philippi Valesii, dein quintus nomine. Carolus prioris fil. dein sextus huius nominis Rex. Carolus, Ludovicus, Ioh. et Carolus, filii Caroli VI. quorum prioribus mortuis ultimus Carol. VII. Gall. Rex evasit. Ludovicus fil. Caroli VII. undecimus dein huius nom. Ioachimus et Carolus, postea VIII. Rex filii Lud. XI. Caroli duo, filii Caroli VIII. ut et duo, Ludov. XII. Franciscus, fil. Francisci I. Regis. Henricus, postea II. huius nominis Galliae Rex. Franciscus, fil. Henr. II. secundus postea nominis huius Rex qui ductâ Mariâ Scotiae Reginâ, dictus fuerat Rex Delphinus. Ludovicus fil. Henrici IV. dein XIII. huius nominis Rex. Ludovicus fil. Ludovici XIII. hodie feliciter regnans. Ludovicus: primogenitus Christianissimi Regis filius. DELPHINATUS URBES, CASTELLA, ET LOCA CELEBRIORA. Alta Ripa, Hauterive. Cassenaticum, Sassenage.Anto. Anton. Brigantium. Briaucon. Canutus mons, Montchenu. Castellum S. Eulaterii, S. Latier. Castrum Grepulum, Crepol. Castrum S. Georgii de Vandanis S. Ioire. Castrum vet. villae,Vireville. Caturigae. Le Gapencois. Clariacum Clerieu. Corpum Cors. Crestidium. Le Crest. Dea Die. Digueriae. Ebrodunum urbs Archiep. Anbrun. Fanum S. Marcellini et S. Pauli, S. Paul Troischasteaux. Goncelinum. Gratianopolis urbs Epise. Grenoble. Medullio Meicillon. Montilium Audomari, Montelimar. Monsferratus le Chasteau de Montferra. Naeomagus, Nions. Oisans opp. Ucenorum. Romanum, Romans. Sicoriorum locus Sigoiers. Sori Campus. Tricastina civ. le Tricastin. Valentia, Valence. Vapincum Gap. Vienna Archiep. Vienne. Viriacum aut Veriacum Virieu. Ursoli, Rossillon Comit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.